VIRACOCHIN

VIRACOCHIN
VIRACOCHIN
summus Pervanorum Deus, quem alias Pachacamach, i. e. Creatorem caeli ac terrae, ut et Usapu, i. e. Admir abilem, vocaverint, memoratur H. Linschottano, Hist. Ind. Occid. l. 5. c. 3. VIRAGO apud Servium, ad l. 12. Aen. v. 468. dicitur mulier, quae virile implet officium, id est mulier, quae viri aniumum habet, has antiqui Viras dicebant . Dea, Heroina. Sic cruda virago, apud Papinium Statium, l. 11. Theb. v. 414. de Minerva, h. e. bellicosa et pugnarum tractatrix, vet. Schol. Idem de eadem, l. 4. Sylv. 5. v. 22.
———— Mea carmina
Regina bellorum virago
Caesarcô peraravit aurô.
Uti Ennius, Annl. 1.
Corpore Tartarinô, prognata palude virago.
Praecipue vero Dianae datus hic titulus, ob virile facinus venationis Epigramma vetus, prolatum a Iusto Riccio, Epist. 42.
Munerete hôc dono Latonia, sancta virago,
Cornigeram cepi, virtute et laude potitus,
Exuvieis cuius templumque tuum decoravi.
Ovidius pariter, et Seneca, Hippolyt. Actu 1. v. 54.
Ades en comiti diva Virago,
Cuius certis petitur telis fera etc.
Vide Casp. Barthium, Adversar. Comment. l. 131. c. 3. Imo et Proserpinae frequenter admodum, et quidem peculiariter fere, apud Arnobium, adv. Gentes. Sic enim is l. 5. Cum in Siciliae pratulis purpureos legeret, nondum mulier flores, et adhuc Virago, Proserpina. Ubi communiter Virgo legitur: a qua fere sic licer Virago distinguatur, quod haec moribus, conformatione, ac filô corporis ad virum prope accedat, quia tamen et MS. favet, et Arnobius in seqq. idem repetit saepius, de eadem Proserpina loquens, et hîc retinendum. Infra enim, in turpissimos appetitus Viraginem dicit raptam. Iterum, quid Proserpina, quid Virago, notum est. Iterum, Quae Virago iamdudum storum in tectionibus habebatur. Et prius, in nemore Eanensi quondam flores Proserpina virago lectitabat ---- Quid accidit quaeso, ut semen Proserpina diceretur etc. Vide Stewechium, Electis ad librum cit. Arnobii, ubi et Capellae haec Nuptiar. l. 5. subnectit,
Hinc de patre ferunt, sine matris foedcre natuam,
Provida consilium quod nescit curia Matrum,
Consultique Virum praesis, hinc dicta Virago.
Alias superbam et rebellem mulierem vox notat: unde primae matris nomen Hebr. Ischa, non bene viraginem reddi, ait Rivetus, melius Viram, quod insolitum huic aevo verbum, vetus tamen ac probum est. Certe, praeter ea, quae diximus, querquetulanae Virae ipsô adhuc Vartonis aevô dicebantur, quibus sacellum erat in Esquilina regione, ad Querquerulanam porram. Vide praefatum Riverum, Exercitat. ad Genes. c. 2. v. 23. et plura hanc in rem hîc passim, inprimis in vocibus, Auser. Gennades etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • PACHACAMALI seu PACHAYCAKIK — Pervanorum, qui Americae celebris Populus est, summus Deus: Est autem si interpreteris, Creator Caeli et Terrae. Eundem Viracochin communiter vocant, ut et Usapu, i. e. Admirabilem, ut scribit Ioh. Hugo Linschottanus Histor. Ind. Occid. l. 5. c.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PERUVIA — vulgo le Perou Gallis, Peru Hispanis, regio perampla, plurimis auri et argenti fodinis nobilitata, et alias regnum potentissimum Americae meridionalis, quae inde etiam persaepe dicitur Peruviana. Peruvia autem Reges antea habuit proprios, Incas… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”